Thesauros Literature Oratory Pro M. Tullio

Pro M. Tullio

Pro M. Tullio Cicero, Marcus Tullius
40 nam cum perfugio nullo constituto tamen haec scelera servi audacissime faciant, domini impudentissime confiteantur, quid censetis fore, si praetor iudicet eius modi caedis fieri iure posse? an quicquam interest utrum magistratus peccato defensionem constituant an peccandi potestatem licentiamque permittant?
41 etenim, recuperatores, non damno commoventur magistratus ut in haec verba iudicium dent. nam sisi suppl. Beier id esset, nec recuperatores potius darent quam iudicem nec in universam familiam, sed in eum quicumeumcum T: suppl. Peyron nominatim ageretur, nec in quadruplum, sed in duplum, et adad suppl. Beier 'damnvm' adderetur 'inivria.' neque enim is qui hoc iudicium dedit, de ceteris damnis ab lege Aquilia recedit, inin Peyron: id T quibus nihil agitur nisi damnum, qua de re praetor animum debetdebeat Baiter advertere.
42 in hoc iudicio videtis agi de vi, videtis agi de hominibus armatis, videtis aedificiorum expugnationes, agri vastationes, hominum trucidationes, incendia, rapinas, sanguinem in iudicium venire, et miramini satis habuisse eos qui hoc iudicium dederunt id quaeri, utrum haec tam acerba, tam indigna, tam atrocia facta essent necne, nonnon sup. lin. hab. T utrum iure facta an iniuria? non ergo praetores a lege Aquilia recesserunt, quae de damno estest esset T, sed de vi et armisarmatis T severum iudicium constituerunt, nec ius et iniuriam quaeri nusquam putarunt oportere, sed eos qui armis quam iure agere maluissent de iure et iniuria disputare noluerunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme