Thesauros Literature Oratory Pro M. Tullio

Pro M. Tullio

Pro M. Tullio Cicero, Marcus Tullius
38 dicis oportere quaeri, homines M. Tulli iniuria occisi sintsint Madvig: essent T necne. de quo hoc primum quaero, venerit ea res in hoc iudicium necne. si non venit, quid attinet aut nos dicere aut hos quaerere? si autem venit, quid attinuit te tam multis verbis a praetore postulare ut adderet in iudicium 'inivria,' et, quia non impetrasses, tribunos pl. appellare et hic in iudicio queri praetoris iniquitatem, quod de iniuria non addidissetaddidisset Huschke: addiderit (vel addidebet) T?
39 haec cum praetorem postulabas, cum tribunos appellabas, nempe itanempe ita Peyron: ... m ... a T dicebas, potestatem tibi fieri oportere ut, si posses, recuperatoribusreciperatores T: corr. Beier persuaderes non esse iniuria M. Tullio damnum datum. quod ergo ideo in iudicium addi voluisti, ut de eo tibi apud recuperatores dicere liceret, eo non addito nihilo minus tamen ita dicis, quasi id ipsum a quo depulsusdepulsus Peyron: e ... s. s T es impetraris? at quibus verbis in decernendo Metellus usus est ceterique-que suppl. Madvig quos appellasti? nonne haec omnium fuit oratio, quod vi hominibus armatis coactisve familia fecisse diceretur, id tametsi nullo iure fieri potuerit, tamen se nihil addituros? et recte, recuperatores.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme