31
hoc persimile atque adeo plane idem est in hoc iudicio, recuperatores. quaero enim abs te, si ita iudicium datum esset: Qvantae pecvniae paret a familia P. Fabii vivi suppl. Huschke hominibvs armatis damnvm M. Tvllio datvmdatum Baiter: ... tum T: factum Beier, quid haberes quod diceres? nihil, opinor. fateris enim omnia et familiam P. Fabi fecisse et vi hominibus armatis fecisse. quod additum est 'dolo malo,' id te adiuvare putas in quo opprimitur et excluditur omnis tua defensio?
32
nam si additum id non esset ac tibi libitum esset ita defenderedefenderem T: corr. Peyron, tuam familiam non fecisse, vinceres, si id probare potuisses. nunc, sive illa defensione uti voluisses sive hac qua uteris, condemneris necesse est; nisi putamus eum in iudiciumeum ... icium T (Krüger): suppl. Peyron venire qui consilium inierit, illum qui fecerit non venire, cum consilium sine facto intellegi possit, factum sine consilio non possit. an, quod factum eius modi est ut sine occulto consilio, sine nocte, sine vi, sine damno alterius, sine armis, sine caede, sine maleficio fieri non potuerit, id sine dolo malo factum iudicabitur? an, qua in re praetorpraetor Peyron: P. R. T illi improbam defensionem tolli voluit, in ea re mihi difficiliorem actionem factam putabitis?