Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 5

121 quis tam fuit illo tempore ferreusferreus RSY: durus V: durus et ferreus pd, quis tam inhumanus praeter unum te, qui non illorum aetate nobilitate miseria commoveretur? ecquis fuit quin lacrimaretlacrimaret p: lacrumarum R: lacrimaretur Sd: lacrumarum et V, quin ita calamitatem illam putaret illorum ut fortunam tamen non alienam, periculum autem commune arbitraretur? feriuntur securi. laetaris tu in omnium gemitu et triumphas; testis avaritiae tuae gaudes esse sublatos. errabas, Verres, et vehementer errabas, cum te maculas furtorum et flagitiorum tuorum sociorum innocentium sanguine eluereeluere posse Heraeus arbitrabare; praeceps amentia ferebare, qui te existimares avaritiae vulnera crudelitatis remediis posse sanare. etenim quamquam illi sunt mortui sceleris tui testes, tamen eorum propinqui neque tibi neque illisneque tibi neque illis RS: neque illis neque tibi V: neque desunt p: neque tibi d desunt, tamen ex ipso illoillo ipso Vpd numero nauarchorum aliqui vivunt etet om. V adsunt, quos, ut mihi videtur, ad illorum innocentium poenas fortuna et ad hanc causam reservavit.
122 adest phylarchus Haluntinus, qui quia cum Cleomene non fugit, oppressus a praedonibus et captus est; cui calamitas saluti fuit, qui nisi captus a piratis esset in hunc praedonem sociorum incidisset. dicitdicet pd is pro testimonio de missione nautarum, de fame, de Cleomenis fuga. adest Centuripinus Phalacrus in amplissima civitate amplissimo loco natus; eadem dicit, nulla in re discrepat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme