Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 5

114 ne multa, iudices, libertatelibertate R2SD: -em R1d quam vos sociis dedistis, hac ille in acerbissimo supplicio miserrimae servitutis abusus est. condemnat omnis de consili sententia; tamen neque iste in tanta re tot hominum T. Vettium ad se arcessit, quaestorem suum, cuius consilio uteretur, neque P. Cervium, talem virum, legatum, qui quia legatus isto praetore in Sicilia fuit primus ab isto iudex reiectus est, sed de latronum, hoc est de comitum suorum sententia condemnat omnis.
115 hic cuncti Siculi, fidelissimi atque antiquissimi socii, plurimis adfecti beneficiis a maioribus nostris, graviter commoventur et de suis periculis fortunisque omnibus pertimescunt: indigne ferunt illam clementiam mansuetudinemque nostri imperi in tantamin tantam Vpd: tantam in RS crudelitatem inhumanitatemque esse conversam, condemnari tot homines uno tempore nullo crimine, defensionem suorum furtorum praetorem improbum ex indignissima morte innocentiuminnocentium Vd: -um RS quaerere. nihil addi iam videtur, iudices, ad hanc improbitatem amentiam crudelitatemque posse, et recte nihilnil Zielinski, p. 178 videtur. nam si cum aliorum improbitate certet, longe omnis multumque superabitsuperabit Vpd: -avit RSD;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme