Book 5
113
deinde etiam illudetiam illud Rp: illud etiam S al. video esse dictum quod, si recte vos populus Romanus cognovit, non falso ille de vobis iam in morte ipsa praedicavit, non posse Verrem testis interficiendo testimoniumtestimonium scripsi (§163): nos RSD: vos G1, Madvig: ius Eberh., Zielinski, Mueller: crimina sua pd (Cl. Rev. xviii. 212) exstinguere; graviorem apud sapientis iudices se fore ab inferis testem quam si vivus in iudicium produceretur; tum avaritiae solum, si viveret, nunc, cum ita esset necatus, sceleris audaciae crudelitatis testem fore. iam illa praeclara: non testium modo catervas, cum tua res ageretur, sed absed tum ab p dis manibus innocentium Poenas sceleratorumquesceleratorumque pkd (sceleratorum q) Cluent. §171: scelere quam quae RSD: scelerumque Lamb. add. Furias in tuum iudicium esse venturas; sese ideo leviorem suum casum fingere, quod iam ante aciem securium tuarum Sextique, tui carnificis, vultum et manum vidisset, cum in conventu civium Romanorum iussu tuo securi cives Romani ferirentur.