Book 5
106
haec posteaquam acta et constituta sunt, procedit iste repente e praetorio inflammatus scelere furore crudelitate; in forum venit, nauarchos vocariad se vocari V iubet. qui nihil metuerent, nihil suspicarentur, statim accurrunt. iste hominibus miseris innocentibus inici catenas imperat. implorare illi fidem praetoris, et quare id faceret rogare. tumtum VRSp: tunc d iste hoc causae dicit, quod classem praedonibus prodidissent. fit clamor etet om. RS admiratioadmurmuratio V (Meusel, p. 33) populi tantam esse in homine impudentiam atque audaciam ut aut aliis causam calamitatis attribueret quae omnis propter avaritiam ipsius accidisset, aut, cum ipse praedonum socius arbitrareturarbitraretur RSY: putaretur Vpd, aliis proditionis crimen inferret; deinde hoc quinto decimo die crimen esse natum postquam classis esset amissa.