Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 5

10 in Triocalino, quem locum fugitivi iam ante tenuerunttenuerant Ernesti, Leonidae cuiusdam Siculi familia in suspicionem est vocata coniurationis. res delata ad istum. statim, ut par fuit, iussu eius homines qui fuerantfuerant RS: erant pd nominati comprehensi sunt adductique Lilybaeum; domino denuntiatum est, causa dicta, damnati.quid deinde? quid censetis? furtum fortasse aut praedam exspectatisspectatis RS: om. Quint. ix. 2. 22 aliquam. nolite usque quaque idem quaerere. in metu belli furandi locus qui potest esse? etiam si qua fuit in hac re occasio praetermissa est. tum potuit a Leonida nummorum aliquid auferre, cum denuntiavit ut adesset; fuit nundinatio aliqua, et isti non nova, ne causam dicerentdiceret pd; etiam alter locus, ut absolverentur: damnatis quidem servis quae praedandi potestpotest Kpd: posset RS esse ratio? produci ad supplicium necesse est. testes enim sunt qui in consilio fuerunt, testes publicae tabulae, testis splendidissima civitas LilybitanaLilybitana Mommsen, ut Div. §55: Lilybaetana vulg., testis honestissimus maximusque conventus civium Romanorum: fieri nihil potest, producendi sunt. itaque producuntur et ad palum alligantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme