Book 5
85
vide quid intersit inter tuam libidinem maiorumque auctoritatem, inter amorem furoremque tuum et illorum consilium atque prudentiam. illi aditum litoris Syracusanis ademerunt, tu imperium maritimum concessisti; illi habitare in eo loco Syracusanum, qua naves accedere possent, noluerunt, tu classi et navibus Syracusanum praeesse voluisti; quibus illi urbis suae partem ademerunt, iis tu nostri imperi partem dedisti, et quorum sociorum opera Syracusani nobis dicto audientes sunt, eos Syracusano dicto audientis esse iussisti.
86
egreditur in Centuripina quadriremi Cleomenes e portu; sequitur Segestana navis, Tyndaritana, Herbitensis, Heracliensis, Apolloniensis, Haluntina, praeclara classis in speciemin speciem kd: in specie RSDp: specie al. (fort. ad speciem; i, §58), sed inops et infirma propter dimissionem propugnatorum atque remigum. tam diu in imperio suo classem iste praetor diligens vidit quam diu convivium eius flagitiosissimum praetervecta est; ipse autem, qui visus multis diebus non esset, tum se tamen in conspectum nautis paulisper dedit. stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore. iam hoc istumhoc ipso pd vestitu Siculi civesque Romani permulti saepe viderantviderant Benedict, edd. recc.: viderunt codd. (Zielinski, pp. 197-8).