Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 5

78 et nuncet nunc (non q) cuiquam dubium p cuiquam credo esse dubium quin tu id commissurus non fueris,—praesertim cum statuisses, ut ais, tibi causam esse dicendam,—ut ille archipirata non potius securi feriretur quam, quod erat ante oculos positum, tuo periculo viveret! si enim esset mortuus, tu, qui crimen ais te metuisse, quaero, cui probares? cumab d constaret istum Syracusis nullo visum esse archipiratam, ab omnibus desideratum, cum dubitaret nemo quin abs te pecunia liberatus esset, cum vulgo loquerentur suppositum in eius locum quem pro illo probare velles, cum tu te fassus esses id crimen tanto ante metuisse: si eum diceres esse mortuum, quis te audiret?
79 nunc cum vivum nescio quem istum producis, tamen te derideri vides. quid? si aufugisset, si vincla rupisset ita ut NicoNico ed. Cratandr.: in co codd., ille nobilissimus pirata, fecit, quem P. Servilius qua felicitate ceperat eadem recuperavit, quid diceres? verum hoc erat: si ille semel verus pirata securi percussus esset, pecuniam illam non haberes; si hic falsus esset mortuus aut profugisset, non esset difficile alium in suppositi locum supponere. plura dixi quam volui de illo archipirata, et tamen ea quae certissima sunt huius criminis argumenta praetermisi. volo enim esseenim esse SD al.: esse enim Rp, sed hic cum signo transp. (iv, §108) totum mihitotum mihi RSD: mihi totum pqk: (enim mihi totum esse s. enim totum esse mihi d) crimen hoc integrum: est certus locus, certa lex, certum tribunal quo hoc reservetur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme