Book 5
77
quid? si pridiepostridie RSY quam a me tu coactus es confiteri civibus Romanis securi percussis praedonum ducem vivere, habitare apud te,—si, inquam, pridie domo tua profugisset, si aliquam manum contra remcontra populum romanum pd publicam facere potuisset, quid diceres? 'apud me habitavit, mecum fuit; ego illum ad iudicium meum, quo facilius crimen inimicorum diluere possem, vivum atque incolumem reservavi.' itane vero? tu tua pericula communi periculo defendes? tu supplicia quae debentur hostibus victis ad tuum, non ad rei publicae tempus conferes? populi Romani hostis privati hominis custodiis adservabitur? at etiam qui triumphant eoque diutius vivos hostium duces reservant, ut his per triumphum ductis pulcherrimum spectaculum fructumque victoriae populus Romanus percipere possit, tamen cum de foro in Capitolium currus flectere incipiunt illos duci in carcerem iubent, idemque dies et victoribus imperi et victis vitae finem facit.