Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 5

75 verum si crimen hoc metuebas, ne quis suppositum abs te esse diceret qui pro archipirata securi feriretur, utrum tandem tibitibi om. p ad defensionem firmius fore putasti, in iudicio coactu atque efflagitatu meo producere ad ignotos tanto post eum quem archipiratam esse diceres, an recenti re, Syracusis, apud notos, inspectante Sicilia paene tota, securi ferire? vide quid intersit utrum faciendum fuerit: in illo reprehensio nulla essetesset (est d)... est pkd: om. RSY, hic defensio nulla est. itaque illud semper omnesomnes homines RS (§16 supra) fecerunt, hoc quis ante te, quis praeter te, fecerit quaero. piratam vivum tenuisti. quem ad finem? dum cum imperio fuisti. quam ob causam, quo exemplo, cur tam diu? cur, inquam, civibus Romanis quos piratae ceperant securi statim percussis, ipsis piratis lucis usuram tam diuturnam dedisti?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme