Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 5

7 contagio autem ista servilis belli cur abs te potius quam ab iisiis edd.: his p: istis R: histis S omnibus qui ceteras provincias obtinuerunt praedicatur? an quod in Sicilia iam antea bella fugitivorum fuerunt? at ea ipsa causa est cur ista provincia minimo in periculo sit et fuerit. nam posteaquam illinc M'. Aquilius decessit, omnium instituta atque edicta praetorum fuerunt eius modi ut ne quis cum telo servus esset. vetus est quod dicam, et propter severitatem exempli nemini fortasse vestrum inauditum, L. Domitium praetorem in Sicilia, cum aper ingens ad eum adlatus esset, admiratum requisisse quis eum percussisset; cum audisset pastorem cuiusdam fuisse, eum vocari ad se iussisse; illum cupide ad praetorem quasi ad laudem atque ad praemium accucurrisse; quaesisse Domitium qui tantam bestiam percussisset; illum respondisse, venabulo; statim deinde iussu praetoris in crucem esse sublatum. durum hoc fortasse videatur, neque ego ullam in partem disputo: tantum intellego, maluisse Domitium crudelem in animadvertendo quam in praetermittendo dissolutum videri.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme