Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 5

54 audite decretum mercennarii praetoris ex ipsius commentario, et cognoscite quanta in scribendo gravitas, quanta in constituendo iure sit auctoritas. recita. COMMENTARIVSRecita. Commentarius Halm, edd.: R. commentarium RSp2. de consili sententiaC. S. RS al.: r. c. p2: De cons. sententia (D. C. S.) Zumpt libenter ait se facere itaque perscribit. quid, si hoc verbo non esses usus 'libenter'? nos videlicet invitum te quaestum facere putaremus. ac 'de consili sententia'! praeclarum recitari consilium, iudices, audistis; utrum vobis consilium tandem praetoris recitari videbatur, cum audiebatis nomina, an praedonis improbissimi societas atque comitatus?
55 en foederum interpretes, societatis, pactionispactionis Nohl: pactiones RS: pactores pkd, religionis auctores! numquam in Sicilia frumentum publice est emptum quin Mamertinis pro portione imperaretur, antequam hoc delectum praeclarumque consilium iste dedit, ut ab his nummos acciperet ac sui similis esset. itaque tantum valuit istius decreti auctoritas quantum debuit eius hominis qui, a quibus frumentum emere debuisset, iis decretum vendidisset. nam statim L. Metellus ut isti successit, ex C. Sacerdotis et exex (post et) om. pd Sex. Peducaei instituto ac litteris frumentum Mamertinis imperavit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme