Book 5
47
verum haec omnia, si doces navem de tua pecunia aedificatam, remitto atque concedo. sed hoc, homo amentissime, non intellegis priore actione ab ipsis istis Mamertinis, tuis laudatoribusistis ipsis tuis Mam. laud. pkd, esse sublatum? nam dixit Heius, princeps civitatisprinceps civitatis prkd: om. RSY (ii, §13), princeps istius legationis quae ad tuam laudationem missa est, navem tibi operis publicis Mamertinorum esse factamesse aedificatam pd, eique faciendae senatoremsenatum Monet Mamertinum publice praefuisse. reliqua est materies. hanc Reginis, ut ipsi dicunt— tametsi tu negare non potes—publice, quod Mamertini materiem non habent, imperavisti.si et ex quo fit navis, et qui faciunt, imperio tibi tuo non pretio praesto fuerunt, ubi tandem istud latet quod tu de tua pecunia dicis impensum? at Mamertini in tabulis nihilnil Zielinski, p. 178 habent.