Book 5
46
deinde cur quicquam contra leges parasti? valeret hoc crimen in illa vetere severitate ac dignitate rei publicae; nunc non modo te hoc crimine non arguo, sed ne illa quidem communi vituperatione reprehendo: tu tibi hoc numquam turpe, numquamturpe numquam om. pd: turpe om. qk criminosum, numquam invidiosum fore putasti, celeberrimo loco palam tibi aedificari onerariam navem inin ea pd provincia quam tu cum imperio obtinebas? quid eos loqui qui videbant, quid existimare eos qui audiebant arbitrabare? inanem te navem esse illam in Italiam adducturumdeducturum pd? naviculariamnaviculariam te d, cum Romam venisses, esse facturum? ne illud quidem quisquam poterat suspicari, te in Italia maritimum habere fundum et ad fructus deportandos onerariam navem comparare. eius modi voluisti de te sermonem esse omnium palam ut loquerentur te illam navem parare quae praedam ex Sicilia deportaret, et ad ea furta quae reliquisses commearet.