Book 5
32
hunc tu igitur imperatorem esse defendis, Hortensi? huius furta, rapinas, cupiditatem, crudelitatem, superbiam, scelus, audaciam rerum gestarum magnitudine atque imperatoriisimperatoriis corr. qr: imperatoris R: imperatoribus prk laudibus tegere conaris? hic scilicet est metuendum ne ad exitum defensionis tuae vetus illa Antoniana dicendi ratio atque auctoritas proferatur, ne excitetur Verres, ne denudetur a pectore, ne cicatrices populus Romanus aspiciat, ex mulierum morsuex mulierum morsu secl. Rau vestigia libidinis atque nequitiae. di faciant ut rei militaris, ut belli mentionem facere audeas!
33
cognoscentur enim omnia istiusistius om. pk aera illa vetera, ut non solum in imperio verum etiam in stipendiis qualis fuerit intellegatis. renovabitur prima illa militia, cum iste e foro abduci, non, ut ipse praedicat, perduci solebat; aleatoris Placentini castra commemorabuntur, in quibus cum frequens fuisset tamen aere dirutus est; multa eius in stipendiis damna proferentur, quae ab isto aetatis fructu dissoluta et compensata sunt.