Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 5

27 cum autem ver esse coeperat—cuius initium iste non a Favonio neque ab aliquo astroastro ed. Ascens. 1511: austro codd. notabat, sed cum rosam viderat tumtunc d incipere ver arbitrabatur—dabat se labori atque itineribus; in quibus eo usque se praebebat patientem atque impigrum ut eum nemo umquam in equo sedentem videritvideret d.nam, ut mos fuit Bithyniae regibus, lectica octaphoro ferebatur, in qua pulvinus erat perlucidus Melitensis rosa fartus; ipse autem coronam habebat unam in capite, alteram in collo, reticulumque ad naris sibi admovebat tenuissimo lino, minutis maculis, plenum rosae. sic confecto itinere cum ad aliquod oppidum venerat, eadem lectica usqueusque ad pd in cubiculum deferebatur. eo veniebant Siculorum magistratus, veniebant equites Romani, id quod ex multis iuratis audistis; controversiae secreto deferebantur, paulo post palam decreta auferebantur. deinde ubi paulisper in cubiculo pretio non aequitate iura discripseratdiscripserat Halm: descrips. codd., Veneri iam et libero reliquum tempus deberi arbitrabatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme