Book 5
3
non possum dissimulare, iudices; timeo ne C. Verres propter hanc eximiam virtutem in re militari omnia quae fecit impune fecerit. venit enim mihi in mentem in iudicio M'. AquiliM. codd. (ut etiam §§5, 7, 14) quantum auctoritatis, quantum momenti oratio M. Antoni habuisse existimata sit; qui, ut erat in dicendo non solum sapiens sed etiam fortis, causa prope perorata ipseipsum Eberh. Zielinski arripuit M'. Aquilium constituitque in conspectu omnium tunicamque eius a pectore abscidit, ut cicatrices populus Romanus iudicesque aspicerent adverso corpore exceptas; simul et de illo vulnere quod ille in capite ab hostium duce acceperat multa dixit, eoque adduxit eos qui erant iudicaturi vehementer ut vererentur ne, quem virum fortuna ex hostium telis eripuisset, cum sibi ipse non pepercisset, hic non ad populi Romani laudem sed ad iudicum crudelitatem videretur esse servatus.
4
eadem nunc ab illis defensionis ratio viaque temptatur, idem quaeritur. sit fur, sit sacrilegus, sit flagitiorum omnium vitiorumque princeps; at est bonus imperator, at felixac felix G12K et ad dubia rei publicae tempora reservandus.non agam summo iure tecumtecum summo iure Quint. ix. 2. 26, non dicam id quod debeam forsitan obtinere, cum iudicium certa lege sit,—non quid in re militari fortiter feceris, sed quem ad modum manus ab alienis pecuniis abstinueris abs te doceri oportere; non, inquam, sic agam, sed ita quaeram, quem ad modum te velle intellego, quae tua opera et quanta fuerit in bello.