Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 5

24 haec omnia sero redemit Apollonius iam maerore ac miseriis perditus, sed tamen ceteros docuit ante istius avaritiae scelerique occurrere; nisi vero existimatis hominem pecuniosissimum sine causasine aliqua causa pd quaestus electum ad tam incredibile crimen aut sine eadem causa repente e carcere emissum, aut hoc praedandi genus ab isto in illo uno adhibitum ac temptatum, etet tempt. SG3 non per illum omnibus pecuniosissimispecuniosissimis RSDY: pecuniosis pd Siculis metummetum om. RSY propositum et iniectum.
25 cupio mihi ab illoillo codd.: ipso Halm, iudices, subici, quoniam de militari eius gloria dico, si quid forte praetereo. nam mihi videor iam de omnibus rebus eius gestis dixisse, quae quidem ad belli fugitivorum suspicionem pertinerent; certe nihil sciens praetermisi. habetis hominis consilia, diligentiam, vigilantiam, custodiam defensionemque provinciae. summa illuc pertinet, ut sciatis, quoniam plura genera sunt imperatorum, ex quo genere iste sit, ne qui diutius in tanta penuria virorum fortium talem imperatorem ignorare possit. non ad Q. Maximi sapientiam neque ad illius superioris Africani in re gerunda celeritatem, neque ad huius qui postea fuit singulare consilium, neque ad Pauli rationem ac disciplinam, neque ad C. Mari vim atque virtutem; sed aliud genus imperatoris sane diligenter retinendum et conservandum, quaeso, cognoscite.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme