Book 5
188
— vos etiam atque etiam imploro et appello, sanctissimae deae, quae illos Hennensis lacus lucosque incolitis, cunctaeque Siciliae, quae mihi defendenda tradita est, praesidetis, a quibus inventis frugibusfructibus RSY et in orbem terrarum distributis omnessi omnes RS gentes ac nationes vestri religione numinisnominis RS continentur; ceteros item deos deasque omnis imploro et obtestor, quorum templis et religionibus iste nefario quodam furore et audacia instinctus bellum sacrilegum semper impiumque habuit indictum, ut, si in hoc reo atque in hac causa omnia mea consilia ad salutem sociorum, dignitatem rei publicaerei pub. RSYp: populi Romani qd, fidem meam spectaverunt, si nullam ad rem nisi ad officium et virtutemvirtutem RSY: veritatem pd (§130 supra) omnes meae curae vigiliae cogitationesque elaboraruntelaborarunt K vulg.: -abunt RSD: laborarunt p: -abunt d (v, §§126, 158), quae mea mens in suscipienda causa fuit, fides in agenda, eadem vestra sit in iudicanda;