Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 5

176 de omnibus nobis, si qui tantulum de recta regione deflexerit, non illa tacita existimatio quam antea contemnere solebatis, sed vehemens ac liberum populi Romani iudicium consequetur. nulla tibi, (2Quinte, cum isto cognatio, nulla necessitudo; quibus excusationibus antea nimium in aliquo iudicio studiumalio quodam iud. Kays. tuum defendere solebas, earum habere in hoc homine nullam potespotes S: potest R. quae iste in provincia palam dictitabat, cum ea quae faciebat tua se fiducia facere dicebat, ea ne vera putentur tibi maxime est providendum.
177 ego mei rationem iam offici confido esse omnibus iniquissimis meismeis abesse malit J. J. Hartman; sed cf. ii, §167 persolutam; nam istum paucis horis primae actionisprimae act. del. Hartman omnium mortalium sententiis condemnavi. reliquum iudicium iam non de mea fide, quae perspecta est, nec de istius vita, quae damnata est, sed de iudicibus et, vere ut dicam, de te futurum est. at quo tempore futurum est?—nam id maxime providendum est; etenim cum omnibus in rebus, tum in re publica permagni momenti est ratio atque inclinatio temporum. nempe eo, cum populus Romanus aliud genus hominum atque alium ordinem ad res iudicandas requirit, nempenempe del. Kays. lege de iudiciis iudicibusque novisnovis om. p promulgata; quam non is promulgavit quoquo RSY: cuius d: om. p nomine proscriptam videtis, sed hic reus,—hic, inquam, sua spe atque opinione quam de vobis habet legem illam scribendam promulgandamque curavit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme