Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 5

171 si haec non ad civis Romanos, non ad aliquos amicos nostrae civitatis, non ad eos qui populi Romani nomen audissent, denique si non ad homines verum ad bestias, aut etiam, ut longius progrediar, si in aliqua desertissima solitudine ad saxa et ad scopulos haec conqueri ac deplorare vellem, tamen omnia muta atque inanimainanima Naugerius: inanimata RSY: inanimalia pk tanta et tam indigna rerum acerbitate commoverentur. nunc vero cum loquar apud senatores populi Romani, legum etet om. d iudiciorum et iuriset iuris RS: et om. pk auctores, timere non debeo ne non unus iste civis Romanus illa cruce dignus, ceteri omnes simili periculo indignissimi iudicentur.
172 Paulo ante, iudices, lacrimas in morte misera atque indigna nauarchorum non tenebamus, et recte ac merito sociorum innocentium miseria commovebamur: quid nunc in nostro sanguine tandem facere debemus? nam civium Romanorum omnium sanguis coniunctus existimandus est, quoniam et salutis omnium ratio et veritas postulat. omnes hoc loco cives Romani, et qui adsunt et qui ubique sunt, vestram severitatem desiderantvestram sever. desid. pk: om. RSY, vestram fidem implorant, vestrum auxilium requirunt; omnia sua iura commoda auxilia, totam denique libertatem in vestris sententiis versari arbitrantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme