Book 5
170
facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare: quid dicam in crucem tollere? verbo satis digno tam nefaria res appellari nullo modo potest. non fuit his omnibus iste contentus; 'spectet,' inquit, 'patriam; in conspectu legum libertatisque moriatur.' non tu hoc loco Gavium, non unum hominem nescio quem, sedsed Severianus, Rhett. Lat. Min. p. 367: c. r. sed prk: civem Romanum sed edd. communem libertatis et civitatis causam in illum cruciatum et crucem egisti. iam vero videte hominis audaciam! nonne eum graviter tulisse arbitramini quod illam civibus Romanis crucem non posset in foro, non in comitio, non in rostris defigere? quod enim his locis in provincia sua celebritate simillimum, regione proximum potuit, elegiteligit pk; monumentum sceleris audaciaeque suae voluit esse in conspectu Italiae, vestibulo Siciliae, praetervectione omnium qui ultro citroque s navigarent.