Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 5

169 sed quid ego plura de Gavio? quasi tu Gavio tum fueris infestus ac non nomini generi iuri civium hostis. non illi, inquam, homini sed causae communi libertatis inimicus fuisti. quid enim attinuit, cum Mamertini moremore Naugerius: nomine codd. atque instituto suo crucem fixissent post urbem in via Pompeia, te iubere in ea parte figere quae ad fretum spectaret, et hoc addere,—quod negare nullo modo potes, quod omnibus audientibus dixisti palam,—te idcirco illum locum deligere, ut ille, quoniam se civem Romanum esse diceret, ex cruce Italiam cernere ac domum suam prospicere posset? itaque illa crux sola, iudices, post conditam Messanam illo in loco fixa est. Italiae conspectus ad eam rem ab isto delectus est, ut ille in dolore cruciatuque moriens perangusto fretufretu Gell. xiii. 21, 15: freto codd. divisa servitutis ac libertatis iura cognosceret, Italia autem alumnum suum servitutis extremo summoque supplicio adfixumadfixum Naugerius: defixum pk: fixum Nonius: ea fixum d videret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme