Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 5

168 tolle hanc spem, tolle hoc praesidium civibus Romanis, constitue nihil esse opis in hac voce, 'civis Romanus sum,' posse impune praetorem aut alium quempiamquempiam pk: quemlibet d vulg. supplicium quod velit in eum constituere qui se civem Romanum esse dicat, quod qui sitqui sit Halm: quis d: eum quis pk: eum qui sit Richt., Eberh. ignoret: iam omnis provincias, iam omnia regna, iam omnis liberas civitates, iam omnem orbem terrarum, qui semper nostris hominibus maxime patuit, civibus Romanis istaista pk: hac qr defensione praecluseris. quid? si L. RaeciumRaecium Halm (§161 supra): Recium, Pretium codd., equitem Romanum, qui tum eraterat om. d: in Sicilia erat q in Sicilia, nominabat, etiamne id magnum fuit, Panhormum litteras mittere? adservasses hominem custodiis Mamertinorum tuorum, vinctum clausum habuisses, dum Panhormo Raecius veniret; cognosceret hominem, aliquid de summo supplicio remitteres; si ignoraret, tum, si ita tibi videretur, hoc iuris in omnis constitueres, ut, qui neque tibi notus esset neque cognitorem locupletem daret, quamvis civis Romanus esset, in crucem tolleretur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme