Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 5

166 hoc teneo, hic haereo, iudices, hoc sum contentus uno, omitto ac neglego cetera; sua confessione induatur ac iuguletur necesse est. qui esset ignorabas, speculatorem esse suspicabare; non quaero qua suspicione, tua te accuso oratione: civem Romanum sese om. pk esse dicebat. si tu apud Persas aut in extrema India deprensusdepnsus p: deprensus qrk: deprehensus vulg., Verres, ad supplicium ducerere, quid aliud clamitares nisi te civem esse Romanum? et si tibi ignoto apud ignotos, apud barbaros, apud homines in extremis atque ultimis gentibus positos, nobile et inlustre apud omnis nomen civitatis tuae profuisset, ille, quisquis erat, quem tu in crucem rapiebas, qui tibi esset ignotus, cum civem se Romanum esse diceret, apud te praetorempraet. populi Romani Eberh. (v, §§28, 136) si non effugium ne moram quidem mortis mentione atque usurpatione civitatis adsequi potuit?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme