Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 5

163 nomen dulce libertatis! o ius eximium nostrae civitatis o lex Porcia legesque Semproniae! o graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas! hucine tandem haechaec Gell.: om. pk omnia reciderunt ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo qui beneficio populi Romani fascis et securis haberet deligatus in foro virgis caederetur? quid? cum ignes ardentesqueardentesque codd.: candentesque Iord., tamquam e q laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non inhibebatinhibebat r al.: iniebat (b s. l.) p: leniebat Gell., ne civium quidem Romanorum qui tum aderant fletu et gemitufletu gemituque Gell. maximo commovebare? in crucem tu agere ausus es quemquam qui se civem Romanum esse diceret? nolui tam vehementer agere hoc prima actione, iudices, nolui; vidistis enim ut animi multitudinis in istum dolore et odio et communis periculi metu concitarentur. statui egomet mihi tum modum et orationi meaeet orationi meae pk: orat. meae (om. et) d edd.: del. Eberh., Nohl et C. Numitorio, equiti Romano, primo homini, testi meo; et GlabrionemM'. Glabr. Mueller id quod sapientissime fecit facere laetatus sum, ut repente consiliumconsilio et testem codd.: corr. Hotom. in medio testimonio dimitteret. etenim verebatur ne populus Romanus ab isto eas poenas vi repetisse videretur, quas veritus esset ne iste legibus ac vestro iudicio non esset persoluturus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme