Book 5
155
reducam iterum equitem Romanum, L. Flavium, si voles, quoniam priore actione,—ut patroni tui dictitant, nova quadam sapientia, ut omnes intellegunt, conscientia tua atque auctoritate meorum testium,—testem nullum interrogasti. interrogetur Flavius, si voles, quinam fuerit T. HerenniusT. SDp et corr. R (etiam l. 27): L. Rpr., is quem ille argentariam Lepti fecisse dicit; qui cum amplius centum civis Romanos haberet ex conventu SyracusanoSyracusano RSD: -anorum R2p qui eum non solum cognoscerent sed etiam lacrimantes ac te implorantes defenderent, tamen inspectantibus omnibus SyracusisSyracusis RSY: -anis pkd edd. securi percussus est. hunc quoque testem meum refelli et illum Herennium Sertorianum fuisse abs te demonstrari et probari volo.
156
quid de illa multitudine dicemus eorum qui capitibus involutis in piratarum captivorum numero producebantur, ut securi ferirentur? quae ista nova diligentia, quam ob causam abs te excogitata? an te L. Flavi ceterorumque de T. Herennio vociferatio commovebat? an M. Anni, gravissimi atque honestissimi viri, summa auctoritas paulo diligentiorem timidioremque fecerat? qui nuper pro testimonio non advenam nescio quem nec alienum, sed eum civem Romanum qui omnibus in illoqui omnibus in illo p: quibus illo R: qui illo SY conventu notus, qui Syracusis natus esset, abs te securi percussum esse dixit.