Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 5

153 ad Cn. Pompeium, clarissimum virum et fortissimum, permulti occiso Perperna ex illo Sertoriano numero militum confugerunt. quem non ille summo cum studio salvum incolumemque servavit? cui civi supplicantisupplicanti SY: supplici p edd.: suplici R, corr. m. 2 suplicii non illa dextera invicta fidem porrexit et spem salutis ostendit? itane vero? quibus fuit portus apud eum quem contra arma tulerant, iis apud te, cuius nullum in re publica momentummonimentum codd. pler. umquam fuit, mors et cruciatus erat constitutus?vide quam commodam defensionem excogitaris! malo mehercule id quod tu defendis his iudicibus populoque Romano quam id quod ego insimulo probari, malo, inquam, te isti generi hominum quam mercatoribus et naviculariis inimicum atque infestum putari; meum enim crimen avaritiae te nimiae coarguit, tua defensio furoris cuiusdam et immanitatis et inauditae crudelitatis et paene novae proscriptionis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme