Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 5

145 at quae erat ista libido crudelitatis exercendae, quae tot scelerum suscipiendorum causa? nulla, iudices, praeter praedandi novam singularemque rationem. nam ut illi quos a poetis accepimus, quiqui secl. Heraeus sinus quosdam obsedisse maritimos aut aliqua promunturia aut praerupta saxa tenuisse dicuntur, ut eos qui essent adpulsi navigiis interficereintercipere Lamb. possent, sic iste in omnia maria infestus ex omnibus Siciliae partibus imminebat. quaecumque navis ex Asia, quae ex Syria, quae Tyro, quae AlexandriaAlexandria SD rell. praeter R, in quo est ex Alexandria venerat, statim certis indicibus et custodibus tenebatur; vectores omnes in lautumias coniciebantur, onera atque merces in praetoriam domum deferebantur. versabatur in Sicilia longo intervallo alter non Dionysius ille nec Phalaris,—tulit enim illa quondam insula multos et crudelis tyrannos,—sed quoddam novum monstrum ex vetereveteri S al. (Div. §5) illa immanitate quae in isdem locis versata esse dicitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme