Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 4

105 nimium mihi diu videor in uno genere versari criminum; sentio, iudices, occurrendum esse satietati aurium animorumque vestrorum. quam ob rem multa praetermittam; ad ea autem quae dicturus sum reficite vos, quaeso, iudices, per deos immortalis,—eos ipsoseos ipsos RS: per eos ipsos pd: per deos ipsos q de quorum religione iam diu dicimus,—dum id eius facinus commemoro et profero quo provincia tota commota est. de quo si paulo altius ordiri ac repetere memoriam religionis videbor, ignoscite: rei magnitudo me breviter perstringerepraestringere R et corr. S atrocitatem criminis non sinit.
106 vetus est haec opinio, iudices, quae constat ex antiquissimis Graecorum litteris ac monumentis, insulam Siciliam totam esse Cereri et Liberae consecratam. hoc cum ceterae gentes sic arbitrantur, tum ipsis Siculis ita persuasum est ut inin om. pd animis eorum insitum atque innatum esse videatur. nam et natas esse has in hishis codd.; cf. horum in his §107: iis Orelli, edd. locis deas et fruges in ea terra primum repertas esse arbitrantur, et raptam esse Liberam, quam eandem Proserpinam vocant, ex Hennensium nemore, qui locus, quod in media est insula situs, umbilicus Siciliae nominatur. quam cum investigare et conquirere Ceres vellet, dicitur inflammasse taedas iisiis R1: his R2Sp: ex iis d ignibus qui ex Aetnae vertice erumpunt; quas sibi cum ipsa praeferret, orbem omnemorbem omnem R: orbem omnium pd: omnem orbem SDY peragrasse terrarum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme