Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 4

99 audite etiam singularem eius, iudices, cupiditatem, audaciam, amentiam, in iisiis Lamb. edd.: his codd. praesertim sacris polluendis quae non modo manibus attingi, sed ne cogitatione quidem violari fas fuit. sacrarium Cereris est apud Catinensis eadem religione qua Romae, qua in ceteris locis, qua prope in toto orbe terrarum. in eo sacrario intimo signum fuit Cereris perantiquum, quod viri non modo cuius modi esset sed ne esse quidem sciebant; aditus enim in id sacrarium non est viris; sacra per mulieres ac virgines confici solent. hoc signum noctu clam istius servi ex illo religiosissimo atque antiquissimo loco sustulerunt. postridie sacerdotes Cereris atque illius fani antistitaeantistitae p Gellius: antistite DHZ: antististite S: antistatae R: antistites d, maiores natu, probatae ac nobiles mulieres, rem ad magistratus suos deferunt. omnibus acerbum, indignum, luctuosum denique videbatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme