Book 4
10
quae fuit causa cur tam diligenter nos in provinciis ab emptionibus removerent? haec, iudices, quod putabant ereptionem esse, non emptionem, cum venditori suo arbitratu vendere non liceret. in provinciis intellegebant, si is qui esset cum imperio ac potestate quod apud quemque esset emere vellet, idque ei liceret, fore uti quod quisque vellet, sive esset venale sive non esset, quanti vellet auferret. dicet aliquis: 'noli isto modo agere cum Verre, noli eius facta ad antiquae religionis rationem exquirere; concede ut impune emerit, modo utmodo ut Sd: modo ut in Rp: modo Meusel, Nohl bona ratione emerit, nihil pro potestate, nihil ab invito, nihil per iniuriam.' sic agam: si, quod venale habuit Heiussi quod venale habuit eius (Heius) id quanti RS: si quid (quod p) ven. hab. Heius si id quanti p, vulg., id quanti aestimabat tanti vendidit, desino quaerere curcur codd.: iurene Eberh., quo iure Meyer emeris.