Book 4
8
sed quid ego tam vehementer invehor? verbo unoiam uno pd et (ut videtur) V repellar. 'emi,' inquit. didi R, dii S: o di p. O supra lineam habet R2 (item supra voc. iudices §6 supra; §§10, 30 infra): in V est incertum immortales, praeclaram defensionem! mercatorem in provinciam cum imperio ac securibus misimus, omnia qui signa, tabulas pictas, omne argentum, aurum, ebur, gemmas coemeret, nihil cuiquam relinqueret! haec enim mihi ad omnia defensio patefieri videtur, emisse. primum, si id quod vis tibi ego concedam, ut emeris,—quoniam in toto hoc genere hac una defensione usurus es,— quaero cuius modi tu iudicia Romae putaris esse, si tibi hoc quemquam concessurum putasti, te in praetura atque imperio tot res tam pretiosas, omnis denique res quae alicuius preti fuerintfuerunt RS, tota ex provincia coemisse?
9
videte maiorum diligentiam, qui nihildum etiam istius modi suspicabantur, verum tamen ea quae parvispravis temporibus Schwabe, Eberhard (Cl. Rev. xviii. 210) in rebus accidere poterant providebant. neminem qui cum potestate aut legatione in provinciam esset profectus tam amentem fore putaverunt ut emeret argentum, dabatur enim de publico; ut vestem, praebebatur enim legibus; mancipium putarunt, quo et omnes utimur et non praebetur a populo: sanxerunt ne quis emeret nisi in demortui locum. si qui Romae esset demortuus? immo, si quis ibidem; non enim te instruere domum tuam voluerunt in provincia, sed illum usumipsum usum Nohl provinciae supplere.