Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 4

79 quod cum isti renuntiaretur de basi ac litterisde basi ac litteris secl. Richter, del. Nohl, existimavit homines in oblivionem totius negoti esse venturos si etiam basimbasin pq tamquam indicem sui sceleris sustulisset. itaque tollendam istius imperio locaverunt; quae vobis locatio ex publicis litteris Segestanorum priore actione recitata est. te nunc, P. Scipio, te, inquam, lectissimum ornatissimumque adulescentem, appello, abs te officium tuum debitum generi et nomini requiro et flagito. cur pro isto, qui laudem honoremque familiae vestrae depeculatus est, pugnas, cur eum defensum esse vis, cur ego tuas partis suscipio, cur tuum munus sustineo, cur M. Tullius P. Africani monumenta requirit, P. Scipio eum qui illa sustulit defendit? cum mos a maioribus traditus sit, ut monumenta maiorum ita suorum quisque defendat ut eaea om. S ne ornari quidem nomine aliorumalieno d sinat, tu isti aderis, qui non obstruxit aliqua ex parte monumento P. Scipionis sed id funditus delevit ac sustulit?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme