Book 4
62
hic Verres hereditatem sibi venisse arbitratus est, quod in eius regnum ac manus venerat is quem iste et audierat multa secum praeclara habere et suspicabatur. mittit homini muneramuneri Heraeus satis large haec ad usum domesticum, olei, vini quod visum est, etiam tritici quod satis esset, de suis decumis. deinde ipsum regem ad cenam vocavitvocavit RSp: vocabat H: vocat d. exornat ample magnificeque triclinium; exponitatque exponit H ea, quibus abundabat, plurima et pulcherrima vasa argentea,—nam haec aurea nondum fecerat; omnibus curat rebus instructum et paratum ut sit convivium. quid multa? rex ita discessit ut et istum copiose ornatum et se honorifice acceptum arbitraretur. vocat ad cenam deinde ipse praetorem; exponit suas copias omnis, multum argentum, non pauca etiam pocula ex auro, quae, ut mos est regius et maxime in Syria, gemmis erant distincta clarissimis. erat etiam vas vinariumvas vinarium del. Kiehl, Kayser, ex una gemma pergrandi trullatrulla del. Richter, Schwabe excavata, manubriocum manubrio pd aureo, de qua, credo, satiscredo satis RHp: satis credo SY idoneum satis gravem testem, Q. Minucium, dicere audistis.