Book 4
58
cum Valentio, eius interpreti, epistula Agrigento adlata esset, casu signum iste animadvertitanima advertit R: anī advertit SD (iii, §140; v, §105) in cretula. placuit ei; quaesivit unde esset epistula; respondit Agrigento. iste litteras ad quos solebatad quos solebat litteras S in mg. misit, ut is anulus ad se primo quoque tempore adferretur. ita litteris istius patri familias, L. Titio, civicuidam civi pd Romano, anulus de digito detractus est. illa vero eius cupiditas incredibilis est. nam ut in singula conclavia, quae iste non modo Romae sed in omnibus villis habet, tricenostrigeminos Muell. prob. Hirschfelder: trinos Halm lectos optime stratos cum ceteris ornamentis convivi quaereret, nimium multa comparare videretur; nulla domus in Sicilia locuples fuit ubi iste non textrinum instituerit.