Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 4

57 ridiculum est meme post de Verre habet p nunc de Verre dicere, cum de Pisone Frugi dixerim; verum tamen quantum intersit videte. iste cum aliquot abacorum faceret vasa aurea, non laboravit quid non modo in Sicilia verum etiam Romae in iudicio audiret: ille in auri semuncia totam Hispaniam scire voluit unde praetori anulus fieret. nimirum ut hic nomen suum comprobavit, sic ille cognomen. nullo modo possum omnia istius factafurta Luterbacher (§49) aut memoria consequi aut oratione complecti: genera ipsa cupio breviter attingere, ut hic modohoc modo pd Quint. ix. 2. 61 me commonuit Pisonis anulus quod totum effluxerat. quam multis istum putatis hominibus honestis de digitis anulosanulos aureos p Quint. abstulisse? numquam dubitavit, quotienscumque alicuius aut gemma aut anulo delectatus est. incredibile dicam, sed ita clarum ut ipsum negaturum non arbitrer.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme