Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 4

49 quid? Eupolemo Calactino, homini nobili, Lucullorumincoliorum R hospiti ac perfamiliari, qui nunc apud exercitum cum L. Lucullo est, non idem fecit? cenabat apud eum; argentum ille ceterum purum adposuerat, ne purus ipse relinqueretur, duo pocula non magna, verum tamen cum emblemate. hic tamquam festivum acroama, ne sine corollario de convivio discederet, ibidem convivis spectantibus emblemata evellenda curavit. neque ego nunc istius factafurta coni. Luterbacher; cf. §§60, 97 omnia enumerare conor, neque opus est nec fieri ullo modo potest: tantum unius cuiusque de varia improbitate generis indicia apud vos et exempla profero. neque enim ita se gessit in his rebus tamquam rationem aliquando esset redditurus, sed prorsus ita quasi aut reus numquam esset futurus, aut, quo plura abstulisset, eo minore periculo in iudicium venturus esset; qui haec quae dico iam non occulte, non per amicos atque interpretes, sed palam de loco superiore ageret pro imperio et potestate.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme