Book 4
47
dixi, iudices, multa fuisse ferefere fuisse p apud omnis Siculos: ego idem confirmo nunc ne unum quidem esse. quid hoc estest hoc p? quod hoc monstrum, quod prodigium in provinciam misimus? nonne vobis id egisse videtur ut non unius libidinem, non suos oculos, sed omnium cupidissimorumavarissimorum p2 insanias, cum Romam revertisset, expleret? qui simul atque in oppidum quodpiamquodpiam Z: quopiam pH: copiam RSY venerat, immittebantur illi continuo Cibyratici canes, qui investigabant et perscrutabantur omnia. si quod erat grande vas et maius opus inventum, laeti adferebant; si minus eius modi quidpiam venari potuerant, illa quidem certe pro lepusculis capiebantur, patellae, paterae, turibula.