Book 4
5
verum ut ad illud sacrarium redeam, signum erat hoc quod dico Cupidinis e marmore, ex altera parte Hercules egregie factus ex aere. is dicebatur esse Myronis, ut opinor, et certeet certe codd. (ad Att. vi. 3, 8): del. Jacoby: et recte Bait., et recte quidem A. Eberhard, et certe ita est ed. Basil. 1534, et certe item antiqua erat religione K. Busche Item om. p: del. Nohl. De hoc loco, in quo nihil mutari debet, v. quae scripsi in Cl. Rev. xviii, pp. 208-9. item ante hos deos erant arulae, quae cuivis religionem sacrari significare possent. erant aenea duo praeterea signa, non maxima verum eximia venustate, virginali habitu atque vestitu, quae manibus sublatis sacra quaedam more Atheniensium virginum reposita in capitibus sustinebant; Canephoroe ipsae vocabantur; sed earumearum rerum Quint. ix. 2. 6 Donatus ad Ter. Eun. v. 3. 2 artificem —quemquem om. pd? quemnam? recte admones—Polyclitum esse dicebantartificem—quem...admones—Polyclitum esse dic. sic distinxi. Messanam ut quisque nostrum venerat, haec visere solebat; omnibus haec ad visendum patebant cotidiecottidie Zielinski, p. 185; domus erat non domino magis ornamento quam civitati.