Book 4
29
quid? a phylarcho Centuripino, homine locupletilocuplete RS, ut semper d (§1 supra) ac nobili, phalerass pulcherrime factas, quae regis Hieronis fuisse dicuntur, utrum tandem abstulisti an emisti? in Sicilia quidem cum essem, sic a Centuripinis, sic a ceteris audiebam,—non enim parum res erat clara: tam te has phaleras a phylarcho Centuripino abstulisse dicebant quam alias item nobilis ab Aristo Panhormitano, quam tertias a Cratippo Tyndaritano. etenim si phylarchus vendidisset, non ei, posteaquam reus factus es, redditurum te promisisses. quod quia vidisti pluris scire, cogitasti, si ei reddidisses, te minus habiturum, rem nihilo minus testatam futuram: non reddidisti. dixit phylarchus pro testimonio se, quod nosset tuum istum morbum, ut amici tui appellantut amici tui appellant (§1 supra) secl. Schwabe, Eberh.: om. Nohl, cupisse te celare de phaleris; cum abs te appellatus esset, negasse habere sese; apud alium quoque eas habuisse depositas, ne qua invenirentur; tuam tantamtuam tantam pd: istius tantam RS: apud illum tant. Schwabe, penes illum t. Eberh. fuisse sagacitatem ut eas per illum ipsum inspiceres, ubi erant depositae; tum se deprensumdeprensum R: deprehensum S et codd. pler. negare non potuisse; ita ab se invito phalera sublatasphaleras sublatas SDY: phalerasublatas R: phal. ablatas p, Martianus Capella edd. gratiisgratiis Halm, Zielinski: gratis vulg..