Book 4
27
verum haec emisse te dicis. quid? illa Attalica tota Sicilia nominata ab eodem Heio peripetasmataperipetasmata om. Halm, Nohl emere oblitus es? licuit eodem modo ut signa. quid enim actum est? an litteris pepercisti? verum hominem amentem hoc fugit: minus clarum putavit fore quod de armario quam quod de sacrario esset ablatum. at quo modo abstulit? non possum dicere planius quam ipse apud vos dixit Heius. cum quaesissem num quid aliud de bonis eius pervenisset ad Verrem, respondit istum ad se misisse ut sibi mitteret Agrigentum peripetasmata. quaesivi misisset nemisissetne Schwabe: amisisset p: an misisset d: in RS desunt verba peripetasmata, l. 6... Agrigentum, l. 8 ; respondit, id quod necesse erat, sese Hotom. Halm: scilicet codd. fort. recte dicto audientem fuisse praetori, misissefuisse, praet. misisse Schwabe. rogavi pervenissentne Agrigentum; dixit pervenisse. quaesivi quem ad modum revertissent; negavit adhuc revertisse. risus populi atque admiratio omnium vestrum facta est.