Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 4

21 navem imperare ex foedere debuistiex foed. debuisti Rp: deb. ex foed. SDY; remisisti in triennium; militem nullum umquam poposcisti per tot annos. fecisti item ut praedones solent; qui cum hostes communes sintsunt RSp omnium, tamen aliquos sibi instituunt amicos, quibus non modo parcant verum etiam praeda quos augeant, et eos maxime qui habent oppidum oportuno loco, quo saepe adeundum sit navibusPost navibus addunt libri non numquam etiam necessario, ex insequenti enuntiato: del. Schwabe. Phaselis illa, quam cepit P. Servilius, non fuerat urbs antea Cilicum atque praedonum; Lycii illam, Graeci homines, incolebant. sed quod erat eius modi loco atque ita proiecta in altum ut et exeuntes e Cicilia praedones saepe ad eam necessario devenirent, et, cum se ex hisce locis reciperent, eodem deferrentur, adsciverunt sibi illud oppidum piratae primo commercio, deinde etiam societate.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme