Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 4

150 laudent te iam sane Mamertini, quoniam ex totaex tanta d provincia soli sunt qui te salvum velint, ita tamen laudent ut Heius, qui princeps legationis est, adsit, ita laudent ut ad ea quae rogati erunt mihi parati sint respondere. ac ne subito a me opprimantur, haec sum rogaturus: navem populo RomanoP. R. R: praetori SY: om. pd debeantne? fatebuntur. praebuerintne praetore C. Verre? negabunt. aedificarintne navem onerariam maximam publice, quam Verri dederunt? negare non poterunt. frumentumnegare... frumentum suppl. in mg. p2 ab iis sumpseritne C. Verres, quod populo Romano mitteret, sicuti superiores? negabunt. quid militum aut nautarum per triennium dederint? nullum datum dicent. fuisse Messanam omnium istius furtorum ac praedarum receptricem negare non poterunt; permulta multis navibus illinc exportata, hanc navem denique maximam, a Mamertinis datam, onustam cum isto profectam fatebuntur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme