Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 4

140 Vbi eorum dolorem ex illiusillius RS: istius p: om. d (§146) iniuriis non modo non minorem sed prope maiorem quam Siculorum ceterorum esse cognovi, tum meumtum ego meum Lamb. animum in illos, tumtum ego (egomet q) mei pq al. mei consili negotiquenegotii consiliique KZ totius suscepti causam rationemque proposui, tum eos hortatus sum ut causae communi salutique ne deessent, ut illam laudationem, quam se vi ac metu coactos paucis illis diebus decresse dicebant, tollerent. itaque, iudices, Syracusani haec faciunt, istius clientes atque amici. primum mihi litteras publicas, quas in aerario sanctiore conditas habebant, proferunt; in quibus ostendunt omnia quae dixi ablata esse perscripta, et plura etiam quam ego potui dicere; perscripta autem hoc modo: quod ex aede Minervae hoc et illud abesset, quod ex aede Iovis, quod ex aede liberi—ut quisque iis rebus tuendis conservandisquetuendis conservandisque prd: tuendisque R: tuendis SY (§§23, 103 supra) praefuerat, ita perscriptum erat—cum rationem e legeex lege pd redderent et quae acceperantacceperant SDY: acceperat Rpd tradere deberent, petisse ut sibi, quod eaeeae p: hae RSd res abessent, ignosceretur; itaque omnis liberatos discessisse, et esse ignotum omnibus. quas ego litteras obsignandas publico signo deportandasque curavi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme