Book 4
132
itaque, iudices, ii qui hospites ad ea quae visenda sunt solent ducere et unum quidque ostendere,—quos illi mystagogos vocant,—conversam iam habent demonstrationem suam. nam ut anteantea p (§§104, 137) demonstrabant quid ubique esset, item nunc quid undique ablatum sit ostendunt. quid tum? mediocrine tandem dolore eoseos dolore pq adfectos esse arbitramini? non ita est, iudices, primum quod omnes religione moventur et deos patrios quos a maioribus acceperunt colendos sibi diligenter et retinendos esse arbitrantur; deinde hic ornatus, haec opera atque artificia, signa, tabulae pictae Graecos homines nimio opere delectant. itaque ex illorum querimoniis intellegere possumuspossimus RS haec illis acerbissima videri quae forsitan nobis levia et contemnenda esse videantur. mihi credite, iudices,—tametsi vosmet ipsos haec eadem audire certo scio,—cum multas acceperint per hosce annos socii atque exterae nationes calamitates et iniurias, nullas Graeci homines gravius ferunt ac tulerunt quam huiusce modi spoliationes fanorum atque oppidorum.