Book 4
130
quod autem est ad introitum Ponti, id, cum tam multa ex illo mari bella emerserint, tam multa porro in Pontum invecta sint, usque ad hanc diem integrum inviolatumque servatum est. hoc tertium, quod erat Syracusisquod erat Syr. abesse voluit Jacoby, quod M. Marcellus armatus et victor viderat, quod religioni concesserat, quod cives atque incolaeincolae Syracusani codd.: Syr. del. Bake colere, advenae non solum visere verum etiam venerari solebant, id C. VerresC. om. d ex templo Iovis sustulit.
131
Vt saepius ad MarcellumM. Marcellum d revertar, iudices, sic habetote, pluris esse a Syracusanis istius adventu deos quam victoria Marcelli homines desideratos. etenim ille requisisse etiam dicitur Archimedem illum, summo ingenio hominem ac disciplina, quem cum audisseteumque cum audisset pd interfectum permoleste tulisse: iste omnia quae requisivit, non ut conservaret verum ut asportaret requisivit. iam illa quaeilla quia pd leviora videbuntur ideo praeteribo, quod mensas Delphicas e marmore, crateras ex aere pulcherrimas, vim maximam vasorum Corinthiorum ex omnibus aedibus sacris abstulit SyracusisSyr. abstulit pd, fort. recte.