Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 4

125 etiamne gramineas hastas—vidi enim vos in hoc nomine, cum testis diceretcum testes dicerent p, commoveri: quod eraterat codd.: erant edd.: quod... satis esset del. W. Meyer eius modi ut semel vidisse satis esset, (in quibus neque manu factum quicquam neque pulchritudo erat ulla, sed tantum magnitudo incredibilis de qua vel audire satis esset, nimium videre plus quam semel,) etiametiamne pd id concupisti?
126 nam Sappho quae sublata de prytanio est dat tibi iustam excusationem, prope ut concedendum atque ignoscendum esseesse om. p videatur. Silanionis opus tam perfectum, tam elegans, tam elaboratum quisquam non modo privatus sed populus potius haberet quam homo elegantissimus atque eruditissimus, Verres? nimirum contra dici nihilnil Zielinski, p. 178 potest. nostrum enim unus quisque, qui tam beati quam iste estest om. pq non sumus, tam delicati esse non possumus, si quando aliquid istius modi videre volet, eat ad aedem felicitatis, ad monumentum Catuli, in porticum Metelli, det operam ut admittatur in alicuius istorum Tusculanum, spectet forum ornatum, si quid iste suorum aedilibus commodarit: Verres haec habeat domi, Verres ornamentisornamentis d: ornamentum RS: ornamentorum Kays. fanorum atque oppidorum habeat plenam domum, villas refertas. etiamne huius operari studia ac delicias, iudices, perferetis? qui ita natus, ita educatus est, ita factus et animo et corpore ut multo appositior ad ferenda quam ad auferenda signa esse videatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme